# Epistulae 10

Stjepan Brodarić, Epistulae, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/10

Sacra Regia Maiestas, Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post humillimam servitutis meae commendationem. [1.] XXVIII huius mensis Augusti venit Sanctissimus Dominus Noster2 ad sanctum Paulum monasterium non longe a moenibus Urbis distans. Sequenti die ingressus Urbem, postea die Dominica3 fuit coronatus. Adhuc nihil potuit agi de negotiis Maiestatis Vestrae apud Suam Sanctitatem. Credo nos cras aut perendie habituros audientiam publicam, id est consistorialem a Sua Sanctitate. Quamvis iam in audientia privata unacum reverendissimo domino cardinale Medices,4 deditissimo Vestrae Maiestati, satis multa cum Sua Sanctitate egerimus de mittendo illo nuntio sive legato, quem Vestra Maiestas cupit mitti ad dietam Norembergensem,5 de quo etiam prius apud sacrum collegium egeramus.6 Sed cum statim subsecutus fuisset adventus pontificis, omnia ad pontificem reiecta fuerunt. Pontifex dixit se quamprimum expediturum unum virum idoneum, de aliis agetur, ut praemisi, in audientia consistoriali.7 Et in diligentia nostra nihil penitus deerit. [2.] Habet ex munere divino Vestra Maiestas pontificem talem, quo melior et ad negotia Vestrae Maiestatis propensior ne optari quidem posset a domino Deo. Credo et certissime credo non Maiestatem Vestram solum, sed totam Christianitatem in huius re et nomine sanctissimi viri bonitate, prudentia et sollertia conquieturam. Plura et de hoc et de aliis in proximis litteris.8 Haec enim scripsi subitissime nuntio properante. Brevi faciam de rebus omnibus Vestram Maiestatem certiorem. Dominus Marsupinus9 et ipse ex Florentia, quo eum concessisse Vestra Maiestas non ignorat,10 rediit. Communi igitur opera et consilio omnia aguntur et agentur. [3.] Expensas ego nullas penitus habeo. Deus immortalis scit, quod non solum vehementissime angor, sed et supra modum admiror, quod Vestra Maiestas ita me sine expensa reliquerit. Maiestas Vestra scribit11 et item reverendissimus dominus cancellarius12 ex voluntate Maiestatis Vestrae Fukaros13 mihi satis expensarum daturos, ab eis ne obolum quidem habere possum. Immo derideor ab eis, qui orator Maiestatis Vestrae existens ab eis sumptus mendicem. Iam si Vestra Maiestas ad tot meas supplicationes nihil mihi suppeditat, Deus scit, nescio quid faciam, nisi forte, ut vendam omnia, quae mecum habeo, habitu mutato redeam cum uno famulo ad Vestram Maiestatem incognitus cum extrema ignominia mea et damno non parvo Vestrae Maiestatis. Videt enim Vestra Maiestas totam rerum suarum summam hinc pendere. [4.] Nam quod Maiestas Vestra scribit mihi de legatione Gallica obeunda, ea, ut video, esset valde necessaria. Immo credo nihil magis necessarium ad res Maiestatis Vestrae et totius Christianitatis. Sed quomodo ego illuc irem, qui iam a tot mensibus ne hic quidem unicum obolum a Vestra Maiestate habere possum.14 Me et mea servitia in gratiam Vestrae Maiestatis recommendo, quam altissimus conservare dignetur diutissime felicem et incolumem. Ex Urbe 1. Septembris 1522.15 Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus Stephanus praepositus Quinqueecclesiensis Sacrae Regiae Maiestati Hungariae et Bohemiae etc. domino meo gratiosissimo

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
