# Epistulae 11

Stjepan Brodarić, Epistulae, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/11

Non pridem antequam litterae tuae nobis sunt redditae,4 accepimus oratorem nostrum episcopum Plocensem istic vita functum5 et affecti sumus magna molestia, quod hac eius inopina morte complures res et negotia nostra sunt intricata. Quia vero et ipse defunctus et alii istic oratores nostri non minus curare solebant negotia nepotis6 nostri, regis Hungariae, postulamus a te, ut cum inpraesens istic sit et nos oratorem nostrum non habemus, non desit una cum collega suo7 apud Sanctissimum Dominum Nostrum8 rebus et negotiis nostris, agatque apud illius Sanctitatem, ne quem alium ad episcopatum Plocensem provehere velit praeter reverendissimum dominum Raphaelem, episcopum Premisliensem, virum ecclesiae et reipublicae perquam idoneum et nobis meritissimum, quem nos Suae Sanctitati praesentamus.9 Nam nos alium nequamquam admittere volumus neque possemus contra iura nostra et statuta regni nostri, quae infringi regnicolae nostri nullo modo paterentur, orireturque inde aliqua turba perniciosissima, quae nescimus quo pacto sedari posset. Referemus hanc operam tibi et eius collegae uberrima gratia et favore nostro. Datum.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
