# Epistulae 12.1-3

Stjepan Brodarić, Epistulae, 12.1 to 12.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/12.1

Serenissime Princeps et Domine, Domine Clementissime. Post servitutis meae in gratiam Vestrae Serenissimae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Dignata est Vestra Maiestas his diebus superiore dare ad me litteras,2 ut in facto ecclesiae Plocensis pro voto ac desiderio Maiestatis Vestrae apud Sanctissimum Dominum Nostrum elaborarem, miserat etiam Maiestas Vestra binas alias litteras ad Sanctitatem Domini Nostri, alteras gratulatorias,3 alteras de indulgentiis et officio collectorio.4 Ego non solum omnes has litteras Maiestatis Vestrae Sanctissimo Domino Nostro exhibui, sed in his negotiis ex sententia Maiestatis Vestrae obtinendis, quantum in me fuit, sedulam operam dedi. Quid facturus sit pontifex, et quale responsum ad petita Maiestatis Vestrae dederit, superfluum est me pluribus verbis Maiestati Vestrae explicare, cum ex eius litteris,5 quas cum domino Anthonio Fukaro,6 diligentissimo servitore Maiestatis Vestrae ad eandem mittimus, sit omnia plene cognitura. [2.] Ego hoc unum etiam litteris meis Vestrae Maiestati notum esse volui, incredibilem esse et admirandum Sanctissimi Domini Nostri in Vestram Maiestatem amorem et de illius clarissimis virtutibus opinionem. Nullus est princeps in tota Christianitate, cui non Vestram Maiestatem rebus omnibus, quae ad excellentissimum regem pertineant, quaeve domi forisque sint magno principi necessariae, non quam longissime anteponat. Deum testor, eo tempore, quo ei litteras Vestrae Maiestatis redderem et cum hae per secretarium eius me audiente legerentur, eum in eam Vestrae Maiestatis laudum praedicationem prorupisse, ut clara voce et quae ab omnibus, qui ibi tum aderant (aderant autem et ex cardinalibus nonnulli et multi archiepiscopi, episcopi et diversorum principum oratores) exaudiretur, diceret, solam Maiestatem Vestram esse, in cuius virtute post Deum sita esset labentis rei Christianae fortuna, solam esse, in qua serenissimus Ludovicus, rex nepos,7 regni sui tuendi et Belgradi recuperandi8 spem ponere deberet, multaque in hanc sententiam magna cum laude Vestrae Maiestatis dixit, praeter alias virtutes domesticas, summam eius in re militari peritiam, incredibilem felicitatem miris laudibus extollens. Sed haec et eiusmodi non sunt iam in auribus meis nova, qui nunquam possum ad eius Sanctitatem accedere, quin semper de Maiestate Vestra honorificentissimam faciat mentionem.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
