# Epistulae 12.4-8

Stjepan Brodarić, Epistulae, 12.4 to 12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/12.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/12.4

[3.] Si quid id est, in quo Maiestati Vestrae inservire possum, id tam libenter ac prompto animo faciam, ut certe nihil libentius, scio me eodem tempore, quo Maiestati Vestrae servio, servire etiam gratiosissimo et serenissimo principi meo. Quod si non esset, singularis tamen Vestrae Maiestatis virtus, magnanimitas, prudentia et generosi atque excelsi animi omnibus numeris absoluta ac perfecta excellentia traheret me ad omnem servitutem, quae a me praestari posset, illi libentissime impendendam. Me et obsequia mea perpetua in gratiam Vestrae Maiestatis rursus commendo. Quam Deus servet semper incolumem ac victoriosam. Ex Urbe Calendis Ianuarii Anno 1523. Quem etiam annum cum plurimis sequentibus cupio Vestrae Maiestati decurrere felicissimum et multis victoriis insignem. Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator Serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Dei gratia regi Poloniae ac magno duci Lithvaniae etc., domino semper mihi clementissimo

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
