Latin
16
Stjepan Brodarić, Epistulae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissime Domine, Domine et Amice Honorandissime. [1.] Rediens huc ex Lithvania litteras Dominationis Vestrae a quodam, qui dudum istinc ex Urbe venerat, accepi, ex quibus quam non oblita nostrae veteris consuetudinis,3 et qua me benevolentia complectatur, abunde cognovi. Quae quidem litterae loco magni cuiuspiam muneris mihi exstiterunt. Fuit enim spectata semper virtus Vestrae Dominationis et consuetudo iucundissima, quam cum per tot annos tantamque locorum intercapedinem video non exstinctam, plurimum mihi gratulor, et Vestrae Dominationi, quas maiores possum, gratias ago. Equidem nihil magis cupio, quam hunc illius erga me animum aliquibus meis officiis demereri, meumque vicissim erga illam studium et observantiam testari. Quod ut aliquando praestare possim, nihil operae meae, nihil occasionis praetermittam. [2] Quod vero Vestra Dominatio eam mihi gratiam, qua me valere apud serenissimum dominum meum intellexit, gratulatur, ago quidem illi immensas gratias, verum mallem, ut aliquando quieti meae, cuius sum amantissimus, praesertim in tantis rerum publicarum turbis ac discriminibus gratulari possit. Nescio autem, quo meo fato sit, ut quo magis me in portum refero, hoc magis aestus me in altum repellit. Nam ipse clementissimus dominus meus me non vulgaribus sacerdotiis auxisset, et ego iam mihi et litterulis meis vivere destinassem, ecce me adeo non ambientem, ut ne cogitantem quidem haec unquam ad Premisliensem pontificatum4 evexit, tanquam e sinu quodam, ubi lenior fluctuatio, ad pelagus fluctuosissimum. Primum enim episcopatus ipse situs est in faucibus infidelium, ubi continuo casus et ruina est metuenda. Deinde in quantis turbis versetur res ecclesiastica in his regionibus, credo Vestram Dominationem non ignorare, in quibus nihil consultius videatur, quam latere. [3.] Porro intelligimus summum pontificem, quem sperabamus redempturum Israel, huic incendio faces etiam addere,5 quo haud dubium est aliquod grave discrimen secuturum, et si Vestra Dominatio hic adesset, et animum principis ac regnicolarum omnium exacerbatum videret, iudicaret prorsus de ipsa re ecclesiastica hic actum. Non desunt Bohemi et alii vicini, qui ignem succendant, nisi quod aegre adhuc per pontifices nostros arcetur incendium. Ego me huic aleae admixtum vehementer doleo, meque, si iuris mei essem, ex hac turba libentissime subducerem. Episcopatus Plocensis iussus est in manus secularium tradi, electo regio locus in senatu episcopi Plocensis, et mihi Premisliensis est assignatus imperio principis ac procerum omnium. Quid reliquum futurum sit, ubi pontifex et vos istic ita rem, ut coepistis, tractaveritis, non libet augurari. [4.] Scribitur etiam nobis, quod de meis istic sacerdotiis nescio quid cudatur, sine quibus ego nunquam episcopatum hunc recipiam,6 et proinde rogo et obsecro Vestram Dominationem, ut me quamprimum certiorem reddere dignetur, quid monstri istic alatur, et in hoc saltem mihi opituletur, si in alio non libet, ut in hac re, quomodocunque successerit, diutius non pendeam. De reliquis viderint alii. Commendo me Dominationi. Cracoviae die 18. Februarii 1523.