# Epistulae 17

Stjepan Brodarić, Epistulae, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/17

Reverendissime sincere nobis Dilecte. [1.] Nescimus, quid sibi velit, quod negotium episcopatus Plocensis et Premisliensis tam diu istic haereat, idque absque ulla necessitate et commodo summi pontificis cum maxima tamen perturbatione regni nostri et servorum ac consiliariorum nostrorum, quos ad eos episcopatus designavimus impendio et iactura.2 [2.] Itaque postulamus a te ut huic nuntio nostro3 auxilium et consilium omne praebeas, quo negotium ipsum ex tricis istis evolvatur. Nam ut prius tibi scripsimus, non patiemur ullo pacto, ut aliter id ipsum negotium, quam designavimus, transigatur. Quando quidem intelligimus, quorsum haec involucra et ambages tendere, ut nobis contumelia et difficultates in rebus nostris inferantur, quibus si, ut debes, cum nos et serenissimus nepos noster unum sumus, afficeris, consulas et adsis, ut tandem haec tragoedia finem capiat, ne quid deterius hinc emanet. Quam operam tibi uberrima gratia nostra referemus.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
