# Epistulae 18.1-3

Stjepan Brodarić, Epistulae, 18.1 to 18.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.1

Venerabilis Fidelis nobis Dilecte. [1.] Redditum nobis paulo post tuas litteras3 est breve Apostolicum4 de summa quinquaginta milium ducatorum, quae nondum accepimus in huius afflicti regni nostri defensionem a Sanctissimo Domino Nostro et ista Sede Apostolica decretorum, designatum quoque legatum amplissimum patrem, Sancti Sixti cardinalem5 maiore ad nos propediem venturum praesidio intelleximus. Explicas autem non obscure, quantum id praesidii futurum sit, videlicet unde conduci, atque aliquamdiu sit opus, peditum decem milia possint, fatemur has copias viribus nostris nec levem, nec mediocrem futuram accessionem. Si tamen hoc tempore pedites istos conductos et in locis opportunis cum nostro peditatu atque equitatu dispositos haberemus, maiori essent nobis adiumento, quam si paucis post mensibus viginti milia conducerentur. [2.] Nam, ut rerum nostrarum statum cognoscas, vayvoda Radwl, quem nos anno superiore Valachiae Transalpinae praefeceramus6 Turcis provinciam summa vi nuper occupantibus et novum vayvodam7 cum vexillo imperatoris inducentibus rursum cedere et in Transsilvaniam cum optimis quibusque et nostrarum partium viris confugere est coactus. Cum igitur haec provincia in hostium sit potestate, cogita, quantum Transsilvaniae ac Severino aut ne quid de partibus loquamur, quantum universo regno nostro impendeat periculi. Adiungere enim hostes sibi poterunt Valachiae utriusque populos et, si libitum fuerit, ipsos etiam Tartaros in belli ac praedae societatem allicere. Quibus etiam si resistere possimus, quomodo resistamus eodem tempore Turcarum caesari, quem constans fama est intra hos dies paucos regnum nostrum a partibus illis inferioribus cum omnibus suis et terrestribus et navalibus copiis invasurum. Habet iam ad vada Danubii non procul a Zenderonia8 validissimum et paratissimum cum ducibus peritissimis exercitum, navium ac tormentorum bellicorum maximum numerum. Et, ut opinio est, quamprimum caesar, qui in dies exspectatur, ad exercitum venerit, rem summis viribus per terras et flumina aggredietur. Quod si forte contra nostram et omnium opinionem, caesar ipse mutato consilio hac aestate regnum nostrum nollet invadere, illud tamen certum et indubitatum habere poteris tantos paratos exercitus diu nequaquam fore otiosos, sed sub bonis et peritis ducibus, quales illi dicuntur esse, facinus, quod maximum poterunt, tum in oppugnandis arcibus finitimis tum in vastandis et diripiendis regnis nostris experientur.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
