# Epistulae 19.1-6

Stjepan Brodarić, Epistulae, 19.1 to 19.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.1

Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Maiestatis Vestrae humillimam commendationem. [1.] Iam tandem tot difficultatibus superatis in proximo consistorio expedita est libere ecclesia Plocensis et simul etiam Premisliensis. Qua in re iuxta desiderium Vestrae Maiestatis conficienda enituit profecto illa diligens et accurata opera reverendissimi domini cardinalis protectoris,1 ut addi nihil potuerit. Ego etiam pro virili mea non defui, idem in posterum quoque facturus in omnibus rebus, in quibus Vestrae Maiestati servire potero et illa servitiis meis uti dignabitur. Quod ut facere velit, meque inter suos postremos servulos numerare, eidem humillime supplico. [2.] Nova hinc nescio, quae Vestrae Maiestati scribam. De pace sive induciis inter principes Christianos adhuc superest aliqua particula spei. His diebus venit novus orator a serenissimo rege Angliae, episcopus Bathonensis,2 vir insignis et non parvae auctoritatis. Quid de pace attulerit – eius enim rei gratia venisse dicitur – nondum satis intelligere potui. Dicuntur et oratores Christianissimi regis adventare. Utinam pro salute totius Christianitatis boni aliquid concludi posset! [3.] De subsidio serenissimo nepoti Maiestatis Vestrae, domino meo gratiosissimo, hic a Sede Apostolica subministrando, quae altera fuit pars meae legationis, multa quidem saepius deliberata et decreta, sed nondum aliquid ad effectum deductum. Dies et noctes laboro in pecuniis extricandis et legato, quoniam ita regiae etiam maiestati placuit, expediendo, fortasse iam tandem post tot et tam varias dilationes brevi extrudetur. [4.] Cardinalem Volteranum ob suspicionem Siciliae ad defectionem sollicitatae et rerum novarum motus in custodiam atque adeo in arcem Sancti Angeli coniectum puto Maiestatem Vestram iam pridem intellexisse. De eo adhuc nihil est aliud decretum. Cardinales tres, quibus cognitio huius causae demandata fuerat, fere quotidie per multas horas hanc rem in arce ventilant. Quid futurum sit, ignoro.3 [5.] Ceterum, Clementissime Princeps, oro supplex humillime Vestram Maiestatem, dignabitur mihi ignoscere, si de rebus forte supra conditionem meam exsistentibus pauca ad Vestram Maiestatem scribam. Non proficiscentur haec, nisi ex sincero et tam gloriae Maiestatis Vestrae, quam salutis regni Hungariae cupido et studioso animo, neque accipiat haec Maiestas Vestra perinde, quasi ego consulere aliquid audeam Vestrae Maiestati, alioquin sapientissimo et omnia per se prudentissimo consideranti, sed volui proponere tantum rem in conspectu Vestrae Maiestatis illius sapientissimo consilio et prudentia trutinandum.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
