Latin
2
Stjepan Brodarić, Epistulae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Venerabilis Domine, Patrone Unice atque Observande. Post servitutis meae commendationem. Quod semper feci in litteris ad Vestram Dominationem missis hoc idem nunc quoque faciam. Gratias videlicet agam Vestrae Reverendissimae Dominationi de eius erga me humanitate ac beneficiis. Rogo autem eandem, ut semper hactenus, ita etiam imposterum commendatum me dignetur apud reverendissimum dominum3 reddere meosque omnes protegere. Quod ego Vestrae Dominationi Reverendissimae, dum vivam, reservire studebo. [. . .] et bene valere opto. Ex Buda dominica proxima ante festum [. . .] Millesimo quingentesimo septimo Stephanus Brodarich decretorum doctor, servitor Vestrae Dominationis Venerabili Domino Alberto praeposito maiori Zagrabiensi, Domino mihi observando