Latin
21
Stjepan Brodarić, Epistulae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissime et Colendissime Domine. Post humilem commendationem. [1.] Hodie sepelivimus dominum Ioannem archidiaconum Vestrae Dominationis Reverendissimae penitentiarium. 2 Eius archidiaconatus ne ad manus alienas perveniret, et ne inde successu temporis maiora aliqua incommoda et molestias Vestra Reverendissima Dominatio habere possit, ago nunc apud pontificem, ut Emericus de Kalna,3 bonus servitor unacum fratribus Vestrae Dominationis Reverendissimae adipiscatur. 4 Nam nisi hanc viam tenerem, nescio, cui conferretur, penitus extraneo et alieno, ut fieri consuevit. Qua tamen in re nescio, quid adhuc sequetur. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae, dignetur ipsam personam eius habere commendatam. Scio fratres eius ad unum omnes et ipsum quoque esse optimum servitorem Vestrae Reverendissimae Dominationis. Sit contenta Vestra Dominatio Reverendissima, ut suis potius benefiat, quam alienis. Vestra Dominatio Reverendissima scit bene, quid de talibus beneficiis fieri solet et quibus involucris talia soleant implicari. 5 [2.] Nova nunc alia non sunt. Nam de confoederatione inter omnes pene totius Christianitatis principes V. huius mensis sollemniter publicata, credo iam Vestram Dominationem audiisse. Eam credo ego rebus nostris, si tandem expergisci voluerimus, fore procul dubio salutarem. Haec raptissime. Me rursus in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae et hoc negotium humiliter commendo. Ex Urbe XVIII. Augusti 1523. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stephanus Brodarych orator Reverendissimo Domino Meo, Domino Fratri episcopo Transsilvanensi etc. ,Domino observandissimo