# Epistulae 22

Stjepan Brodarić, Epistulae, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/22

Reverende nobis sincere Dilecte. [1.] Rediens istic ex Urbe doctor Lucas, quem in negotio episcopatus Plocensis miseramus, narravit nobis, quantam curam et diligentiam adhibueris in ipso negotio ex ipsis labyrinthis extricando. Qua re persuadeas tibi te nobis acceptissimum factum ac in eorum esse numero, quibus libenter commodare vellemus, prout hoc per omnem occasionem non praetermittimus. [2.] Ceterum quod haereat adhuc istic ipsum negotium propter auctam annatam est nobis molestissimum, praesertim cum non ignoremus eas annatas fuisse primitus ad defensionem contra infideles concessas, quam nos cum serenissimo domino nepote nostro soli assidue sustinemus. Et proinde magis congrueret illas nobis contribui, quam eiusmodi auctionibus nos et regna nostra expilari. [3.] Postulamus a te, operam facere velis, quo litterae ipsius episcopatus Plocensis expedire permittatur iuxta praedecessorum ipsius solutionem, nam nullo modo id ferre possumus, ut maioribus oneribus graventur ecclesiae nostrae satis alioquin superque gravatae. Faciet nobis rem gratissimam, quam tibi favore nostro regio curabimus referre. Datum.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
