# Epistulae 23

Stjepan Brodarić, Epistulae, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/23

Serenissime Princeps, et Domine, Domine mihi Clementissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Nihil adhuc de pontifice est factum.1 A prima huius mensis sunt in conclavi reverendissimi domini cardinales. Fama est eos exspectare exitum rerum Gallicarum in ducatu Mediolani.2 Sunt nonnulli, qui credunt creationem hanc per multos adhuc dies vel forte menses differendam. Quidquid erit, Vestram Maiestatem curabo quamprimum facere certiorem. [2.] Accepi his diebus litteras Vestrae Maiestatis de annata Plocensi.3 Ante creationem pontificis fieri nihil posse Vestra Maiestas videt, postea dabo omnem operam. Utinam Vestra Maiestas cum ceteris principibus Christianis vel saltem cum serenissimo nepote suo, domino meo gratiosissimo4 iniret aliquam rationem, ut ista, quae pro Christi religione defendenda instituta fuere, illuc potius converterentur. Sed de his satis, scio enim veritatem scribere quam sit periculosum. Sed nunc sede vacante plura quam alias licent. [3.] Galli adhuc circa Mediolanum haerent, plura damna patientes quam inferentes. Nuntiavit mihi nunc dominus orator Mediolani,5 accepisse se litteras ex Mediolano die 18. huius mensis, in quibus scribebatur eos revocari, regem Galliae undique ab Hispanis, Anglis, Germanis coniuratione illa Barboniana6 vehementissime premi. Me et meam servitutem in gratiam Vestrae Maiestatis rursus humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe XXII. Octobris 1523. Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
