# Epistulae 25

Stjepan Brodarić, Epistulae, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/25

Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] In negotiis Vestrae Maiestatis credo nos cum domino Stanislao nuntio1 eiusdem optatam relationem in omnibus habituros: Clemens VIIs pontifex2 enim propensissimus est in gratificando Vestrae Maiestatis rebus in omnibus. Qua tamen de re brevi et diffusius et apertius scribam. [2.] Nova alia non sunt. Galli nondum ex Italia excesserunt. Pontifex cum sua sponte, tum mea etiam exhortatione et precibus permotus dat omnem operam pro pace vel saltem treugis inter principes Christianos faciendis. Ad hanc rem in proximo consistorio III ex reverendissimis dominis cardinalibus deputavit,3 qui hanc solam curam habeant. Quid sequatur, nescio. Ego, quod in me erit, nihil praetermittam. Utinam iam tandem aliquid consequi possemus. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe XI. Decembris 1523. Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
