# Epistulae 26

Stjepan Brodarić, Epistulae, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/26

Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Scripsi his diebus1 ad Vestram Maiestatem, neque nunc aliud scribere possum, quam quod tunc scripsi, praeter quam quod in annata Plocensi tantam video difficultatem, ut parum aut nihil spei apud me sit reliquum. Aiunt, et in hoc se fundant, ecclesiam illam ab initio semper in duobus milibus ducatorum fuisse expeditam, et ita in libro etiam annatarum (quem vocant) contineri: si Alexander papa2 vel alius pro bina vel trina expeditione propter aliquam causam minus accepit, id annatae priori duorum milium non debere praeiudicare. Ab hac sententia, credo, deduci vix poterunt. Feci ego de hoc et privatim et publice et apud pontificem et apud cardinales omnem diligentiam, haec tamen magis tangunt collegium quam pontificem. Non defuit et dominus Stanislaus,3 diligentissimus certe servitor Vestrae Maiestatis. Neque tamen adhuc desistemus, sed parum, ut dixi, spero. Ecclesia Cracoviensis pro reverendissimo domino meo, domino Posnaniensi4 in hesterno consistorio fuit expedita. [2.] De pace inter principes Christianos facienda scripsi pontificem ad hanc rem adiecisse animum, delegisse ad hoc certos ex reverendissimis dominis cardinalibus, cum quibus ego fui iam saepe; video et pontificem et reverendissimos dominos ad id propensissimos. Sed et illud video, Princeps Sapientissime, parum in hoc spei esse ponendum. Quid ita? Quia Christianissimum regem ita durum atque obstinatum video in recuperando ac nostros in retinendo vel non cedendo ducatu Mediolani, ut facilius utraque pars quidvis subiret, quam in hoc alteri parti cederet. Quid igitur spei de pace in tanta animorum obfirmatione? Aliae igitur, Clementissime Princeps, salutis viae Vestris Maiestatibus quaerendae sunt. Sed parcat Vestra Maiestas, humillime supplico, minimo servorum suorum ad se de huiusmodi rebus scribenti. De rebus nostris Hungaricis, quae a rebus Vestrae Maiestatis disiunctae esse non possunt, ac de subsidio istuc mittendo, si quod impetrari poterit, nihil adhuc actum. Dominus Scardonensis5 his diebus in Urbem venit pericula utriusque regni et omnium regnorum Vestrarum Maiestatum coram pontifice et patribus cumulatissime exposuit, Maiestatem Vestram non cessat pro merito ubique laudare et extollere. Galli ex ducatu Mediolani nondum excesserunt. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et victoriosissimam conservet. Ex Urbe XV. mensis Decembris 1523. Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus iuris doctor praepositus Quinqueecclesiensis, orator

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
