# Epistulae 27

Stjepan Brodarić, Epistulae, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/27

Ludovicus Dei gratia Rex Hungariae etc. Venerabilis Fidelis nobis Dilecte. [1.] Semper nobis fuerunt suspecta callidissimorum hostium nostrorum consilia, qui dum anno superiore universam Europam falsis complent rumoribus eorum imperatorem bellis orientalibus distineri, parare in Persas expeditionem, de nostris atque aliis Christianorum regnis non amplius hoc tempore cogitare, quam ut relictis praesidiis necessariis ea tantum, quae ab illo sunt parta, in reditum suum defendi ac retineri possent, et haec tanto ingenio et artificio fingebantur, ut eos quoque fallerent, qui secretorum tyranni se non esse ignaros arbitrarentur, qua fraude et simulatione nihil aliud agebatur, quam ut nos securos et imparatos possunt opprimere. Habemus2 enim recens ex waywodis Moldavo3 et Transalpino,4 aliisque exploratoribus nuntium destinasse Turcas omni genere apparatuum instructissimos proximo mense Martio regnum hoc nostrum Tartaris etiam in societatem belli adiunctis invadere. [2.] Quod ubi ex auctoribus certis serenissimus quoque frater noster, archidux Austriae5 cognovisset, misit et ipse ad Sanctissimum Dominum Nostrum6 oratorem,7 quod pro avertendis periculis aperte imminentibus opportunum Sedis Apostolicae praesidium imploraret. Tecum is ex mandato sui principis consilia communicabit, tecum una ad Sanctitatem Domini Nostri et ad reverendissimos dominos cardinales accedet. Vide, ne illi usquam desis, agitur commune utriusque nostrum negotium. Hostis instat, tempus breve est. Vos ita provinciam vestram administretis, ut, quod ab ista Sede Apostolica flagitamus, auxilium adsit in tempore. [3.] Nam in his quinquaginta milibus ducatorum, quod reverendissimus dominus legatus8 habet in potestate, adversus hostem potentissimum leve admodum et per exiguum habebimus praesidium. Mandet nihilominus Sanctitas Domini Nostri eidem domino legato, ut hanc pecuniam, quoad maius auxilium miserit, aut in arcium nostrarum instaurationem, sicuti antea petebamus, aut, si id secum fuerit, ad comparandas saltem copias iam tandem erogare non dubitet.9 [4.] Misimus ad te litterarum vice wayvodae10 ad fidelem nostrum spectabilem et magnificum Ioannem comitem Scepusiensem wayvodam nostrum Transsylvaniensem11 exempla, accipies insuper, quae ex legatione ad nos utriusque wayvodae sunt exceptae, ex quibus fusius omnia, quae ad conatum caesaris cognoscendum pertinent, intelliges.12 Datum Posonii, feria tertia intra octavas Epiphaniarum Domini. Anno eiusdem millesimo quingentesimo vigesimo quarto. Ad oratorem regis Hungariae in Urbe Romana

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
