Latin
29
Stjepan Brodarić, Epistulae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Serenitatis humillimam commendationem. [1.] Ad humanissimas litteras2 Vestrae Serenitatis, quas modo accepi, non habeo quid aliud respondeam, nisi me esse et fore perpetuo, dum vivam, addictissimum servulum Vestrae Serenitatis. Illustris dominus meus, dominus comes de Corduba3 omnia alia ex ordine referre poterit. Exiguntur quidem istae decimae, sicut Vestra Serenitas ab ipso intelliget, sed in his quoque parva est spes ponenda, si Deus pacem aut indutias inter principes non posuerit, tota salutis communis ratio in hac una re posita esse videtur. [2.] Ex Croatia habemus ex litteris comitis Spalatiensis ad illustrissimum dominum Venetorum4 V. Februarii datis Bassam sive Zanzacum Boznae iam praemisisse non parum peditum numerum ad obsidendum Clyzium5 subsecuturum ipsum quoque brevi cum valido equitatu. Habuerunt Veneti et ex Constantinopoli litteras VIII. Ianuarii datas Turcum facere ingentes apparatus et terra et mari, aggressurum omnino Hungariam primo quoque tempore. Sanctissimus Dominus Noster6 mittit ad succursum Clyzii commeatum, si intromitti poterit, et alia ad defensionem necessaria. Sed vereor, ne tarde veniant. 7 Cetera idem dominus comes. Me et meam servitutem rursus in gratiam Vestrae Serenitatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe XXIX. Februarii 1524. Eiusdem Vestrae Serenitatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis orator