Latin
30.4 to 30.7
Stjepan Brodarić, Epistulae 30.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
[3.] Gratum est nobis mandasse Sanctissimum Dominum Nostrum legato suo, qui apud Venetos agit, ut de frumento in Croatiam misso, in quos abierit usus,5 percontetur. Nam nos quoque homini nostro fido ac diligenti dedimus provinciam loca illa perlustrandi ac ad nos fideliter referendi, quomodo sit illud frumentum distributum. Dabimusque operam, ne in hac quoque parte aliquid nostrae negligentiae possit imputari. [4.] Quod autem iudicas propensam erga nos voluntatem Sanctissimi Domini Nostri multo propensiorem futuram, si quae meliora hinc de statu regnorum nostrorum afferentur, utinam nullum nisi felicem ac faustum ex his regnis nostris nuntium deinceps Sua Sanctitas accipiat. Nos tamen rerum nostrarum conscii vehementer timemus, ne tristiorem et minus iucundum in dies sit acceptura, nisi re ipsa, et non verborum tantum liberalitate, cum eius Sanctitas, tum principes Christiani opem nobis ferre maturaverint. [5.] Reverendissimum dominum cardinalem Campegium6 in Germania legatum tanta virtute atque auctoritate praeditum venire, qui de rebus quoque nostris agendi mandatum habeat, gaudemus non mediocriter, optamusque eiusdem adventum utilem rei publicae Christianae ac salutarem fore, ut pariter illam tabem et morbum pestilentissimum Lutheranae haeresis, qua laborat Germania, tollere ac sanare, et illos principes ad arma in Turcos sumenda acrius et vehementius posset inflammare. Dedimus, ut mones, nostris oratoribus7 mandatum, cum ipso domino legato et archiduce Ferdinando ceterisque principibus nostro nomine de rebus necessariis consultandi atque etiam decernendi. [6.] Vix aliquid molestius hoc tempore audire possemus, quam pertinax et acerrimum adhuc bellum inter caesaream maiestatem et Christianissimum Gallorum regem durare et ad Mediolanum geri. Missus est per serenissimum fratrem nostrum archiducem dominus Andreas Burgo,8 vir prudens et ingeniosus multarumque rerum peritissimus, ut caesari suadeat concordiam, per quem nos quoque agemus diligentissime, si quo modo ad pacem amplectendam posset adduci.