# Epistulae 32

Stjepan Brodarić, Epistulae, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/32

Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Clementissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Licet satis absurdum esse videatur ab eo principe, cui quis nihil serviverit, quippiam postulare, summa tamen Vestrae Maiestatis clementia et singularis in omnes liberalitas ac munificentia spem mihi dat Vestram Maiestatem preces etiam nihil a se merentis servitoris non aspernaturam. Intellexi reverendissimum dominum meum archiepiscopum Strigoniensem his diebus vita functum esse.2 Non dubito, ut in tali casu plerumque fieri consuevit, nonnullas beneficiorum ecclesiasticorum mutationes in Hungaria fore. Ego cum a serenissimo et clementissimo domino meo, nepote3 Vestrae Maiestatis longe nunc absim4 et absentes quocunque obsequii genere fungantur, vulgato proverbio pro mortuis haberi soleant, mihi ad Vestrae Maiestatis praesidium duxi refugiendum, cui supplico humillime, dignetur tam ad maiestatem regiam ac reginalem, dominos meos clementissimos, quam etiam ad reverendissimum dominum cancellarium5 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Maiestatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius Vestris Maiestatibus servire. Scit enim Maiestas Vestra inopiam ac sordes cum magnorum principum legatione non bene convenire. Itaque rursus supplico Vestrae Maiestati, dignetur in hoc preces meas exaudire. Quicquid in me benignitate Maiestatis Vestrae fuerit collatum, dabo operam, ut id in diligentissimum et gratissimum servitorem Vestra Maiestas contulisse videatur. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe 3. Maii 1524. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus serenissimi regis Hungariae orator [2.] Nova non sunt alia. Gallos affirmant Novariae6 a Caesarianis obsideri, et ad exeundum ex Italia vehementer urgeri. [3.] Novum Soltanum dicunt se contra Turcas diligenter munire. Credo Maiestatem Vestram intellexisse de litteris Sophii,7 ad caesarem et serenissimum dominum8 meum, in quibus hortatur eos, ut principes Christianos in Turcam concitent, quarum exemplum ad Vestram Maiestatem mittam.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
