# Epistulae 34

Stjepan Brodarić, Epistulae, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/34

Beatissime Pater ac Domine, Domine mihi semper Clementissime. Post oscula pedum Sanctitatis Vestrae beatorum et meae perpetuae servitutis in gratiam eiusdem humillimam commendationem. [1.] Miserat me his diebus1 serenissimus dominus meus, rex Hungariae huc ad reverendissimum dominum cardinalem Campeium2 Vestrae Sanctitatis legatum, tum officii ac visitationis gratia, tum ut eum de rebus omnibus, quae tam in Hungaria quam in Bohemia agerentur, faceret certiorem. Cum igitur nihil penitus sit, quod cum eius reverendissima dominatione non liberrime ac sinceriter communicaverim, Vestra Sanctitas omnia, quae a me scribi deberent, ex litteris eiusdem intelliget. De quo ipso id vere scribere possum, Pater Beatissime ac Domine Clementissime, eum cum tanta omnium istorum principum ac nationum satisfactione ac tanto amore versari, ut nihil addi possit. De quo et hodie serenissimus princeps multa mecum est locutus, ut revera credam et aperte videam eius hic praesentiam his regnis esse admodum salutarem. Undique enim, Beatissime Pater, mirum in modum obruimur, et nisi praesentia reve rendissimi domini legati, et istorum trium principum3 summa in Sedis Apostolicae ac religionis Christianae auctoritate tuenda constantia adesset, longe in maiora mala decidissemus. [2.] Reverendissimum etiam dominum cancellarium4 Hungariae (sine omni assentatione loquor) habet Vestra Sanctitas, ultra quam dici ac credi potest, in his rebus sedulum ac diligentem. Me minimum Vestrae Sanctitatis servulum tanto habet Vestra Sanctitas minus utilem, minorisque momenti, quanto me minorem istic mea Romana absentia esse voluit. Sum tamen is, qui cum vidua illa et ipse in gazophylacium minuta quanquam aera proicio,5 et cum omni mentis sinceritate Vestrae Sanctitati ac Sanctae Sedi Apostolicae pro mea exilitate servio. [3.] Dominus baro6 ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut mei mihi retulerunt, causam meam iussu Vestrae Sanctitatis egit me absente, ut vel hoc ipso, si nihil unquam benignitatis Vestra Sanctitas antea in me contulisset, fatear me ei perpetuo obligatissimum non aliter, quam si omnia, quae petebantur, fuissent impetrata.7 Me ac meam servitutem ad pedum pulveres Vestrae Sanctitatis humillime commendo, quam Deus felicissimam esse velit. Viennae XXI. Augusti 1524. [4.] Serenissimus princeps Ferdinandus mirabilem devotionem et affectum ostendit in Vestram Sanctitatem et in Sanctam Sedem. Qua de re multa mecum est hodie locutus asserens se eam religionem, in qua natus ipse sit, in qua maiores sui mortui sint, non solum constantissime servare, verum et cum omni etiam vitae discrimine tueri perpetuo velle. Eiusdem Vestrae Sanctitatis humillimus servulus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis Sanctissimo Domino Nostro Papae, Domino mihi semper Clementissimo

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
