Latin
35
Stjepan Brodarić, Epistulae 35
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis meae humilem commendationem. [1.] Accepi litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis VII. Octobris datas. 1 Negotium unionis Bohemicae,2 qua diligentia actum sit et agatur, Vestra Reverendissima Dominatio ex litteris domini baronis3 assidue cognoscit. Quo etiam sit nunc in statu? Spem habemus non parvam. Diligentia reverendissimi domini mei cancellarii4 tanta est, ut maior esse non possit. Ego quoque annitor, quantum possum. De domino barone nihil dico. Nullis enim verbis consequi possem hominis in rebus omnibus et in hac maxime curanda extremam atque incredibilem diligentiam. [2.] Negotia etiam nostra, quem in modum se habeant, Dominatio Vestra Reveren dissima non ignorat. Ego nescio quid scribere, praesertim cum scribere veritatem aut etiam dicere sit periculosum. Isti etiam principes vestri immortalibus odiis inter se et armis nunquam intermorituris concertantes adiuvant multum hostem ad nos opprimendos. Quid rebus sic stantibus in ver futurum sit, futurum de nobis, Deus novit. Ego magnitudinem periculorum considerans nihil boni possum sperare. Nisi Deus et Beata Virgo Sanctissimum Dominum Nostrum5 adiuverit ad pacem faciendam. [3.] Ego videor iam esse in procinctu. Non satis tamen certus adhuc, quando sim iter ingressurus. 6 Nuntiavi aliqua per Ioannem Marsupini7 fratris mei, quem his diebus dimisi. Dominatio Vestra Reverendissima, supplico, dignabitur in illis me habere commendatum. Quam cupio felicissimam esse atque incolumem. Buda, IIII. Novembris 1524. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis humilis servulus Stephanus Brodericus decretorum doctor [4.] Negotium domini Quinqueecclesiensis,8 supplico humillime, iam tandem expediatur. Misimus his diebus novas litteras praesentationis. Illae aliae miror certe, quo devenerint. Si bene memini, dederam eas Vestrae Reverendissimae Dominationi, vel si apud me remanserant, sunt vel apud Egidium Zephirum9 sollicitatorem meum vel inter reculas meas istic relictas. Quibus tamen ubicunque sint, iam non est opus istis aliis nuper missis. Reverendissimo domino meo, domino Ioanni cardinali de Salviatis Regni Hungariae protectori etc. ,domino mihi semper observandissimo.