Latin
37
Stjepan Brodarić, Epistulae 37
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis humillimam commendationem. [1.] De pecuniis meis, supplico, Vestra Reverendissima Dominatio iubeat dari ei, cui dominus Ioannes Antonius baro nuntius Apostolicus commisit, vel qui eas nomine ipsius petierit, ducatos in auro Hungaricales centum et decem. [2.] Alia nunc non sunt. Exspectamus reverendissimum dominum cardinalem Campeium2 ad diem Nativitatis huc venturum. Ego post festa credo me iter ingressurum. Dolebo maiorem in modum, si Dominationem Vestram Reverendissimam ab Urbe contingat abesse. Minuet tamen meum dolorem Sanctae Sedis Apostolicae necessitas et obsequium, quod Vestram Reverendissimam Dominationem abesse cogit. Utinam post tot et tanta dissidia principum pacem videamus. 3 Qua nemo magis indiget, quam nos. Vestram Reverendissimam Dominationem cupio optime valere. Ex Buda IIII. Decembris 1524. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis humilis servitor Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis Reverendissimo domino meo colendissimo, domino cardinali Salviati, legato Galliae Cisalpinae etc.