# Epistulae 40

Stjepan Brodarić, Epistulae, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/40

Reverende sincere nobis Dilecte. [1.] Retulit nobis reverendus Ioannes Statilius, praepositus Eursiensis2 et serenissimi domini Ludovici Hungariae et Bohemiae regis nepotis nostri carissimi apud nos orator te iterum Romae oratorem agere, quae res sint nobis acceptissima, experti enim sumus tuam erga nos fidem et propensionem, experti diligentiam et curam in obeundis negotiis nostris, quae istic Romae eveniebant. Proindeque et commendavimus iam saepe ipsi serenissimo domino nepoti nostro virtutem et merita tua et commendare in dies magis non desistemus. [2.] Postulamus vero a te impense, ut tibi curae istic sint, ut solebant, nostra subditorumque et procerum nostrorum negotia, quae incident, nobisque ea, quae nova emergent, scribere per omnem occasionem non gravare, ut et tua erga nos merita et nostrum vicissim in te favorem reddas in dies cumulatiorem. Datum.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
