# Epistulae 43.1-6

Stjepan Brodarić, Epistulae, 43.1 to 43.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/43.1

Sacratissima Regia Maiestas, Domine, Domine mihi Clementissime. Post servitiorum meorum in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. [1.] Accepi aliquot litteras Vestrae Maiestatis his diebus, in quibus Vestra Maiestas scribit mihi de nonnullis suis negotiis, quae mihi perinde curae erunt, ut negotia serenissimi et gratiosissimi domini mei, carissimi nepotis Vestrae Maiestatis. Neque ulla ratione magis poterit Vestra Maiestas suam in me gratiam ostendere, quam si servitute mea quantulacunque uti fuerit dignata. Quod ut facere velit, eidem supplico humillime. [2.] Nescio autem quibus verbis Vestrae Maiestati gratias agam, vel quibus obsequiis promereri apud eam possim eam gratiam, quam superioribus mensibus in commendando me, suo minimo servulo sacratissimae maiestati nepotis sui carissimi declaravit. Hoc unum semper et palam profitebor, et re ipsa ac servitute mea sincerissima ostendere conabor Vestram Maiestatem, quod in me conferet, in gratum ac fidelissimum servitorem collaturam, et quicquid mihi accessionis contigerit, id soli Vestrae Maiestati libens debebo.3 [3.] Verum ut ad ea redeam, de quibus Vestra Maiestas scribit, ea partim sunt expedita, sicut mihi dominus Joannes Rudniczki rettulit, partim cras, unacum reverendissimo domino cardinale Sanctorum Quattuor,4 sicut Vestra Maiestas iubet (de praelatorum huc missione loquor) Sanctissimo Domino Nostro referentur. De cuius voluntate faciam Vestram Maiestatem ilico certiorem. [4.] Pontifex in facto pacis inter caesarem et Christianissimum regem faciendae vehementissime laborat, delegit eius rei gratia reverendissimum dominum cardinalem Salviati, nepotem suum ad ceasarem mittendum.5 Cum quo consultissimum iudicaret me quoque, qui huius potissimum rei gratia a maiestate domini mei gratiosissimi missus sum, illuc proficisci. De qua pontificis voluntate scripsi ad Maiestatem Regiam. [5.] Si posset confici ista pax, sicut sumus in non parva spe, propter illas causas, quas ad reverendissimum dominum Premisliensem,6 cum quo mihi notae occultiores7 sunt, perscripsi, si, inquam, confici posset, essemus securi de salute Christianae Reipublicae, praesertim ob eum animum, quem certe magnum et excellentem in rege Christianissimo esse animadverti superioribus diebus, dum apud eum essem,8 de quo ad Vestram Maiestatem proxime scripsi.9 Sin minus, ego, quantumcunque cogitem, Sapientissime Rex, non video ullam aliam salutis nostrae rationem,10 quam illam, de qua scio me aliquando ad Vestram Maiestatem scripsisse, et quam utinam ante perditum Belgradum ac dirutum Severinum11 secuti fuissemus. Sed vetera sero querimur. Clementissime Princeps, unusquisque curat sua propria negotia, et nemo nostra, et alii Christiani sang uine Christiano inexplebiles sub tegmine alarum Vestrarum Maiestatum Sacratissimarum requiescunt. Sed de his satis, praesertim cum non sit sine periculo scribere veritatem.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
