# Epistulae 44

Stjepan Brodarić, Epistulae, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/44

Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis commendationem. [1.] In isto primo meo in Urbem adventu1 fui adeo occupatus, ut nihil potuerim in hanc horam ad Vestram Reverendissimam Dominationem scribere. Etsi alioquin non erat magnopere, quod scriberem. Nihil enim ex Hungaria a toto illo tempore habemus. [2.] Ex Polonia autem illud tantum, quod puto Vestram Reverendissimam Dominationem intellexisse serenissimum Poloniae regem2 cum magistro Prussiae3 perpetuam inivisse pacem illis conditionibus,4 quas ex scheda5 praesentibus inclusa intelliget, quae scheda descripta est ex litteris oratoris6 serenissimi regis mei, qui pro hac re ad Poloniam missus fuerat. [3.] Vestrae Reverendissimae Dominationi cupio legationem, quae ei est demandata, esse faustam felicemque et pacis publicae, pro qua vadit, impetratricem, cum ingenti Vestrae Dominationis Reverendissimae gloria. Puto Vestram Reverendissimam Dominationem intellexisse mentem Sanctissimi Domini Nostri7 de persona mea cum Vestra Reverendissima Dominatione mittenda.8 Quamvis iter sit et longum et laboriosum praesertim hoc anni tempore, tamen non poterit esse nisi iucundum cum Vestra Dominatione Reverendissima. Exspecto litteras a serenissimo rege.9 [3.] Est hic in Urbe dominus Petrus Antonius Berrus Parmensis10 secretarius serenissimi regis Hungariae, domini mei gratiosissimi Dominationi Vestrae Reverendissimae per maiestatem eius commendatus. Maiestas sua mihi commisit discedenti, ut ei uti servitori ac secretario suo ubique, ubi esset opus, adessem maxime apud Vestram Reverendissimam Dominationem. Idem et regina11 serenissima iussit. Nunc intelligo oblatam esse occasionem Vestrae Reverendissimae Dominationi ei in ista ecclesia Parmensi, quae est ei patria, de aliquo beneficiolo subveniendi. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae primum ob respectum maiestatis regiae ac reginalis, deinde meorum etiam servitiorum, quae iampridem penitus Vestrae Reverendissimae Dominationi dicavi, dignetur ei providere. Quod ego non aliter conabor apud Vestram Reverendissimam Dominationem promereri, quam si in me ipsum esset collatum. Vestrae Reverendissimae Dominationi servitutem meam humillimam supplex commendo. Quae optime ac felicissime valeat. Romae, XX. Maii 1525. Vestrae Reverendissimae Dominationis servulus humilis Stephanus Brodericus orator Address: Reverendissimo domino meo, domino cardinali de Salviatis Lombardiae legato, semper observandissimo. [Outside, in a different handwriting:] 1525 orator Hungariae, Datae Romae XX Mai. Redditae Parmae 25 eiusdem.

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
