# Epistulae 46

Stjepan Brodarić, Epistulae, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/46

Reverendissime Devote nobis Dilecte. [1.] Intelleximus te cum reverendissimo domino cardinali de Salviatis, legato Apostolico ad caesaream maiestatem designato proficisci, quod nobis summopere placuit, ut cognitam habentes fidem et propensionem, quam erga nos geris, te illic rerum nostrarum habeamus curatorem. Rogamus autem te, ut, cum in aula eius caesareae maiestatis fueris, habeas commendatam causam nostram ducatus Barensis,3 cuius possessione licet indicta causa spoliati fuerimus, ad quam legitime successeramus. Licet etiam deinde investituram caesaream et commissionem illius maiestatis de restituenda nobis ipsa possessione obtinuerimus et homagium debitum illius maiestati fecerimus, tamen hactenus possessionem ipsam assequi non possumus, ingerentibus nobis moras et difficultates officialibus illius Maiestatis indignas et indecentes, quibus nos iustitia nostra et bonis illis exuere contendunt. Proinde operam tuam adhibeas, ut nobis tandem possessio ipsa restituatur, et si quid aliud orator vel procuratores nostri agendum putabunt, agere non graveris prout ipsi te instruent, quo tua erga nos merita et nostrum vicissim erga te favorem uberrime cumulabis. Scripsimus etiam Sanctissimo Domino Nostro, ut et reverendissimo domino cardinali de Salviatis legato, et tibi committere dignaretur, patrocinari suo nomine apud caesaream maiestatem ipsi causae nostrae Barensi, quod eius Sanctitatem facturam non dubitamus. Scribimus pariter oratori nostro,4 quem apud ipsam caesaream maiestatem habemus, ut consilio et patrocinio tuo uteretur istic in omnibus. [2.] Scribimus item illi, quibus rationibus transegerimus differentiam nostram cum magistro Prussiae5 et indutias cum Turco inivimus.6 Postulamus a te, ut una cum illo, cum illic eris et ubi de his aliquid ageretur, excuses et tuearis partes nostras, nam tu ipse scis, quo nos et serenissimum nepotem nostrum, dominum regem Ludovicum, ista spes generalis expeditionis adduxerit et quantas nos hic citra ullius auxilium calamitates sustineamus. Cetera committimus virtuti et industriae tuae, quam iampridem exploratam habemus. Datum.7

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
