Latin
49
Stjepan Brodarić, Epistulae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sacra Regia Maiestas et Domine, Domine mihi Gratiosissime. Post mei et servitiorum meorum in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem. Nunc nihil est quod scribam, nisi velim eadem repetere, quae proxime scripsi per alium servitorem Vestrae Maiestatis. Nondum aliquid certi ex Hispania venit. Res Germanicae quietiores sunt; 2 principem Ferdinandum intelligimus ire cum copiis suis ad liberandum ab obsidione dominum cardinalem Salczpurgensem obsessum a subditis suis. 3 Ego meam fidelem servitutem in gratiam Vestrae Maiestatis supplex commendo. Quam Deus conservare dignetur diu et incolumem et victoriosam. Romae 4. Augusti 1525. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis minimus servulus Stephanus Brodericus orator