# Epistulae 50

Stjepan Brodarić, Epistulae, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/50

Beatissime Pater ac Domine, Domine Clementissime. Post pedum Vestrae Sanctitatis oscula beatorum et meae servitutis humillimam commendationem. [1.] Ego postquam a Vestra Sanctitate discessi XXImo die Budam perveni. Ubi cum maiestatem regiam non reperiissem, quae ad insulam Chepel animi causa secesserat, illic maiestatem suam et serenissimam dominam meam reginam conveni. Benigne ab eis exceptus. Quibus cum mandata Vestrae Sanctitatis exposuissem, gratissimo animo omnia audivere, praesertim Vestrae erga se Sanctitatis tantum ac tam paternum amorem et de rebus huius regni curam. [2.] De oratoribus ad caesarem maiestatem mittendis, et de quibusdam aliis rebus nondum responsum habui.1 Postquam habuero, Vestram Sanctitatem faciam de rebus omnibus certiorem. [3.] Fui postea cum reverendissimo domino Strigoniensi,2 qui certe singulari obser vantia, quod et coram semper testatus sum, Vestram prosequitur Sanctitatem. Contuli cum eo Vestrae Sanctitatis nomine de rebus illis, de quibus conferendum erat.3 Videtur optima praeditus mente. Est in eadem, in qua antea fuit, auctoritate. Cum palatino novo domino Stephano,4 et cum domino vayvoda5 et aliis omnibus primariis viris coniunctus,6 Vestrae, ut dixi, Sanctitatis atque istius Sanctae Sedis observandissimus. [4.] Illud negotium7 quo in statu sit, Vestra Sanctitas ex litteris domini baronis8 intelliget. Ego, quicquid sequatur, video, quantum Vestrae Sanctitati ob eius tantam in me benignitatem, et in re mea curam ac studium favoremque debeam. Cuius quidem mei debiti nunquam ero immemor. De comite Christophoro,9 de regiae maiestatis peregrinatione,10 de principum 9 nostrorum conventu11 nihil scribo. Non ignarus Vestram Sanctitatem et de his et de aliis omnibus litteris domini baronis factam esse certiorem. Meam humillimam servitutem ad pedum pulveres Vestrae Sanctitatis supplex humillime commendo. Quam Deus semper felicem atque incolumem conservet. Ex Buda XIII. Septembris 1525. Eiusdem Vestrae Sanctitatis Creatura et humillimus servulus Stephanus Brodericus

---

Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml.
