Latin
6
Stjepan Brodarić, Epistulae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Excellentissime Vir, Amice Observandissime. Salutem ac prosperitatem. Iusseram cuidam librario Alemanno Iordano nomine3 Venetiis agenti sexto iam circiter abhinc anno tum videlicet, cum ego ex gymnasio Patavino4 in patriam redirem, ut quaedam opuscula Ioannis illius Pannonii,5 pro quorum impressione et ego tunc et herus meus6 praeterea apud te egerat, in manus Tuae Dominationis daret. Quod si factum ab illo est, rogo Tuam Dominationem, velit libellos ipsos ad manus magnifici ac reverendi domini oratoris7 regis nostri, qui tibi praesentes reddet, dare. Ne enim vir tantus perpetuo carie obsitus lateat, decrevi opuscula eius omnino in lucem emitti curare. Idque auxilio ac voluntate domini mei. In quo et ipsi domino meo et mihi rem gratissimam Tua Dominatio faciet. Quae optime valeat. Ex Buda XVII. Kalendas Octobris MDXII. bonus frater ac deditissimus Stephanus Brodarych decretorum doctor secretarius reverendissimi domini Quinqueecclesiensis cancellarii regni Hungariae. 17. Octobris 1512. Brodarych decretorum doctor, secretarius ex Buda. Clarissimo viro domino Aldo Manucio Romano, impressorum summo, fratri et amico optimo.