Latin
8
Stjepan Brodarić, Epistulae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Eximie ac Doctissime Vir, salutem et commendationem. Etsi nulla mihi vel parva admodum cum Tua Dominatione intercessit familiaris necessitudo, qua fretus liberius illi oneris quippiam auderem imponere, exoratus tamen precibus huius boni viri,3 quem vel ex eo bonum dixerim, quod litterarum sit cupidus, scribendum duxi ad Tuam Dominationem hominemque illi non parvis mihi officiis devinctum singulariter commendandum, existimans Tuam Dominationem non minorem huius petitionis meae habituram rationem, quam si quis ex veteribus illius amicis ad se scriberet. Est enim non minor quandoque in conciliandis, quam in retinendis ac sanctissime colendis amicitiis voluptas. Si locum et exactius rem consideramus, verissimum est illud Martialis nostri omnes hi veteres novi fuerunt. 4 Quis enim nostrum iure dicere potest sibi ullum veteri amore vinctum, qui non idem ei olim novus fuerit. Quare non diffido Tuam quoque Dominationem, quam ut omni in virtute, ita in amicitia quoque colenda plurimum voluptatis ponere, nullum est dubium amico novo et visu forte tantum cognito aliquid tribuituram, quae si dignabitur mihi quoque vicissim quippiam iniungere, faciam, ut quicquid viribus et ope mea confici poterit, id se amico diligentissimo mandasse intelligat, cui me unice commendo. Quae et semper optime valeat. Datum etc.