Latin
9.6 to 9.9
Stjepan Brodarić, Epistulae 9.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quo enim alio insignii id significari atque exprimi aptius potuit, quam corvo laureum sertum gestante, cum et corvus avis sit Phoebo dicata, et lauri ramis doctorum hominum ipsa cingi soleant. Quae quidem arma sive nobilitatis insignia in capite seu principio praesentium litterarum nostrarum suis appropriatis coloribus artificiosa manu depicta tibi ac praefatis fratri nepotibusque tuis ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, animo deliberato et ex certa nostrae maiestatis scientia dedimus, donavimus et contulimus, immo damus ac concedimus et praesentibus elargimur, ut tu iidemque frater et nepotes tui praenominati, ac haeredes et posteritates eorum universae praetacta arma seu nobilitatis indicia, de more aliorum nobilium armis utentium, a modo imposterum, ubique in proeliis, hastitudiis ,tornamentiis, duellis, bellis, omnibusque exercitiis nobilitaribus et militaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, anulis, et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et sincerae nobilitatis titulo ferre, gestare omnibusque et singulis privilegiis, praerogativis, immunitatibus, gratiis, honoribus et libertatibus, quibus ceteri nobiles armis utentes, quomodolibet de iure vel consuetudine utuntur et gaudent, uti, frui et gaudere possitis et valeatis, de talismodique singularis et specialis gratiae nostrae antidoto merito excultetis, et tanto ampliore studio ad honorem nostrae regiae maiestatis tua et eorundem de cetero solidetur intentio, quanto vos largiore favore et gratiarum munere dotatos, condecoratosque esse conspicitis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas nobis duximus concedendas. Datum Budae, feria quarta proxima post Dominicam laetare, anno Domini millesimo quingentesimo decimoseptimo, regnorum nostrorum Hungariae et Bohemiae etc. anno primo. Iacobus Piso8 secretarius.