Latin
100
Strabo, Strabo de situ orbis 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
formam audienda erat. Non enarrata autem superuacue &incredibiliter introduceretur utique. Incred biliter inquam quod ante Troiana tempora ne una quidem fossa erat. Qui autem facere conatus est. Sesostrin fuisse aiunt, Caeterum iccirco destitisse: quod maris summitatem sublimiorem esse deprehenderat. Terra etiam ipsa intermedia haud ullo nauigari pacto poterat. Eratosthenes haud rectam in eo facit coniecturam: quod ad columnas ut iretur nondum fracta tellus erat: ut huic interiori continuaretur exterius pelagus: ne cum sublimius esset ter ram operiret intermediam. Diruptione uero facta humilius esse deprehensum &Casii &Pelusii agrum ad rubrum usque mare detexisse. Quam igitur de eruptione ista habemus historiam: quod ante Troiana tempo ra non extitisset? Fortassis pariter Vlyssem hac in oceanum enauigasse fecit: diruptione iam peracta, Pariter autem Menelaum ad mare rubrum ab aegypto classe transisse: diruptione necdum facta. Sed enim &Proteum sic illi dicentem introduxit. Te uero elysium ad campum: uel ad ultima terrae. Celestes mittent. Quaediam igitur &quod occidentalem hunc extremum locum dicit. Adiunctus zephyrus declarat &ultima terrae, Ast late zephyri stridentia flamina: semper DOth. Ocanus fundit.