# Strabo de situ orbis 100-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2

formam audienda erat. Non enarrata autem superuacue & incredibiliter introduceretur utique. Incred biliter inquam quod ante Troiana tempora ne una quidem fossa erat. Qui autem facere conatus est. Sesostrin fuisse aiunt, Caeterum iccirco destitisse: quod maris summitatem sublimiorem esse deprehenderat. Terra etiam ipsa intermedia haud ullo nauigari pacto poterat. Eratosthenes haud rectam in eo facit coniecturam: quod ad columnas ut iretur nondum fracta tellus erat: ut huic interiori continuaretur exterius pelagus: ne cum sublimius esset ter ram operiret intermediam. Diruptione uero facta humilius esse deprehensum & Casii & Pelusii agrum ad rubrum usque mare detexisse. Quam igitur de eruptione ista habemus historiam: quod ante Troiana tempo ra non extitisset? Fortassis pariter Vlyssem hac in oceanum enauigasse fecit: diruptione iam peracta, Pariter autem Menelaum ad mare rubrum ab aegypto classe transisse: diruptione necdum facta. Sed enim & Proteum sic illi dicentem introduxit. Te uero elysium ad campum: uel ad ultima terrae. Celestes mittent. Quaediam igitur & quod occidentalem hunc extremum locum dicit. Adiunctus zephyrus declarat & ultima terrae, Ast late zephyri stridentia flamina: semper DOth. Ocanus fundit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
