# Strabo de situ orbis 100

Strabo, Strabo de situ orbis, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100

nulli aethiopes incolunt. Neque per descensus Nili praecipuos: idest cataractas ullus est nauibus tran situs. Et qui Sidonii sint non enim illi sunt qui in phoenice habitant. Cum enim genus anteposuisset: speciem nequaquam addidisset. Quique Erembi: nouum namque est uocabulum. Aristonichus quidem aetate Aristoninostra Grammaticus in libris: quos de Menelai errore aedidit complurium uirorum sententias cir chus gram ca omnia ibidem occurrentia capitam conscripsit. Sat erit nobis: si longiora praecidentes eos tantum disse matichus remus ex iis qui eius nauigationem ad aethiopiam narrant. Nonnulli circunductum per gades cursum tenuisse ad indicam usque regionem inducunt. Simul errori & tempus accomodant: cum dicitur. Nauibus octauo ueni peruectus in anno. Quidam per Isthmum: idest per intermediam terram: & sinum arabicum. Alii per fossarum aliquam. Circun ductus aut cursus minime est necessarius: quem Crates introducit sic impossibile esse: Eteni Vlyssis error impossibilis. Caeterum ad materiam Matematicham minime utilis: neque ad erroris tempus. Inuitae namque morae: & nauigationis incommoditates eum detinuerunt: cum dicat: quod e nauibus sexagintaqu que: reliquae superfuerant & quidem spontaneae colligendae pecuniae gratia, loquitur.n. Nestor, Ille ubi permultum cogens censum: haud minus auri: Nauibus errabat phoenicen inde cyprumque: Aegyptumque uagans. Ipsa quidem nauigatio per Isthmum.s.terram intermediam: aut per fossas acta: enarrata quidem: in fabulae

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
