Latin
101
Strabo, Strabo de situ orbis 101
Unproofread scanNot analysed yet
Mesopotamia Arimani Arammei Trogloditae Arabus Hermaon profectum licet. uel ad usque terminos: uel ultra aethiophias: &eo amplius: quod regali fretus esset hospitios haud ullum inconueniens. Sic &Vlysses se ad Cyclopum terram peruenisse inquit:e mari ad speluncam usque profectus. Et. n. uspiam in extremo consistere ait: &in aeoliam quidem: &ad Lestrygonas: &aliorsum: ubicunque stetit in anchoris: eo permeasse disserit. Eodem modo Menelaus in aethiopiam. Sic etiam in Africam: quod alicubi ad ea loca applicuit. Ex quo &Ardaniae portus supra Paretonium: Menelaus uocatur. Quod si phoenices &Sidonios interloquendum: idem eorum Metropolin nominat: consueta utitur figura. Sicut Troas adit: simul hectora naui, &illud Magnamini nec erat proles tuncoeneos ulla, Is nec erat, meleager obit sub funere flauus, &illud. Idam adeunt &gargaron, &illud. Euboeamque tenent cum chalcide, eretriamque Et saphoni Seu te cyprus habet: seu te paphus: atque panormus. Et praeterea loci alii suprerant. Atquie &cum iam phoenicis meminisset: proprie &Sidonem connumerasset, Denuo inquit: quod nonnulli inquirunt: ad connumerandas enim ordine gentes satis erat hunc in modum dixisse, Cyprum &phoenicen: aegyptia littora oberrans. Aet hiopasque adii Vt autem &Sidonios peragrasse: &eam amplius peregrinationem exprimat: eorum foelicitatem lau dibus manifestat: siue repeteret: siue assumeret ex artis bonitate se bene habere. Et Helenam cum Ale xandro hospitaliter acceptam ab eius loci hominibus. Quocirca &Alexandro multa eius generis adsistere dicit. Vestis erat uaria: quam perfecere marite Sidoniae. sidone uehit quas nauibus ipse Pulcher Alexander. Viam quoque per quam subuexit Helenam: &apud Menelaum exponit. Telemacum enim alloquens ait, Extructum cratera dabo: est argenteus omnis, Labra micant auro perfecta: est mulciber autor. Sidonius tribuit rex nunc clarissimus heros. Illuc me placida protexerat aede reuersum. Ad excellentiam dictum accipere oportet. Est Mulciber autor. Sicut etiam pulchra opera Mineruae dictitantur: &gratiarum &musarum: cum quod homines ipsi ornatissimis artibus celebrati essent. Homerus