Latin
102
Strabo, Strabo de situ orbis 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
quae per multa: &cunctis ingentibus uulgata extitit. Quippe nonnulli uariatis lirteris ipsum fecere nomen. Optime &in hoc loco dixisse uisus est Posidonius: qui ab gentium cognatione &com munione ueram nominis rationem idest Etymologiam explicat. Nam Armeniorum: Syrorum: &Arabum natio magnam prae se fert generis coniunctionem: seu linguam: seu uiuendi ritus: siue corporis liniamenta consyderes: cum maxime finitimi sint. Indicio est Mesopotamia ex hisce tribus constitura gen tibus. Praecipue ex iis similitudo manifesta est: quod siqua sane fit trans climata differentia ea ut pluri mum fit inter septentrionales: &meridionales populos: &cum iis inter illos praecipue qui regionis incolunt terminos medios. Sed quod commune est obtinet. Assyrii quidem &arimani: &armenii quo dammodo pariter se habent: &ad hos &ad se inuicem. Harum uero gentium appellationes inter se quam similes esse iretur. Ipsi enim Syri: quos syros nos ipsi uocamus: Armenios &arammeos uocant. huic autem uideri armenios &arabas: &Erembos, graecis fortasse ipsis hoc modo arabas uocantibus. Si mul &ad id uera uocabuli significatione: idest Etymologia adiuuante. Quia enim terram subeant: idest antra: multi trogloditas quasi antricolas: quos suscipientes posteri: uulgo per nominis etymologiam apertius troglodvtas dixere. Hi ex arabibus sunt qui ad alteram sinus arabici partem uergunt ad aegyptum &aethiopiam. horum meminisse poetam: &ad eos Menelai profectionem dixisse credibile est: &eo ad aethiopiam quem dixi modo. Et enim hi quoque Thebaidi propinqui sunt: similiter non operandi: aut lucrandi gratia nominati: haud enim hoc multum esset: uerum pe regrinationis longinquitate: &celebritate. Celeberrimum est nanque tam remota peragrasse loca. Tale &illud est. Hic hominum multas urbis &pectora nouit. Plurima perpessus multisque erroribus actus. Hesiodus in catalogo inquit: Arabi puellam quam Hermaon genuit, &Beli solio digna puella regis: ut alt