# Strabo de situ orbis 102-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102-2

quae per multa: & cunctis ingentibus uulgata extitit. Quippe nonnulli uariatis lirteris ipsum fecere nomen. Optime & in hoc loco dixisse uisus est Posidonius: qui ab gentium cognatione & com munione ueram nominis rationem idest Etymologiam explicat. Nam Armeniorum: Syrorum: & Arabum natio magnam prae se fert generis coniunctionem: seu linguam: seu uiuendi ritus: siue corporis liniamenta consyderes: cum maxime finitimi sint. Indicio est Mesopotamia ex hisce tribus constitura gen tibus. Praecipue ex iis similitudo manifesta est: quod siqua sane fit trans climata differentia ea ut pluri mum fit inter septentrionales: & meridionales populos: & cum iis inter illos praecipue qui regionis incolunt terminos medios. Sed quod commune est obtinet. Assyrii quidem & arimani: & armenii quo dammodo pariter se habent: & ad hos & ad se inuicem. Harum uero gentium appellationes inter se quam similes esse iretur. Ipsi enim Syri: quos syros nos ipsi uocamus: Armenios & arammeos uocant. huic autem uideri armenios & arabas: & Erembos, graecis fortasse ipsis hoc modo arabas uocantibus. Si mul & ad id uera uocabuli significatione: idest Etymologia adiuuante. Quia enim terram subeant: idest antra: multi trogloditas quasi antricolas: quos suscipientes posteri: uulgo per nominis etymologiam apertius troglodvtas dixere. Hi ex arabibus sunt qui ad alteram sinus arabici partem uergunt ad aegyptum & aethiopiam. horum meminisse poetam: & ad eos Menelai profectionem dixisse credibile est: & eo ad aethiopiam quem dixi modo. Et enim hi quoque Thebaidi propinqui sunt: similiter non operandi: aut lucrandi gratia nominati: haud enim hoc multum esset: uerum pe regrinationis longinquitate: & celebritate. Celeberrimum est nanque tam remota peragrasse loca. Tale & illud est. Hic hominum multas urbis & pectora nouit. Plurima perpessus multisque erroribus actus. Hesiodus in catalogo inquit: Arabi puellam quam Hermaon genuit, & Beli solio digna puella regis: ut alt

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
