# Strabo de situ orbis 102

Strabo, Strabo de situ orbis, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102

Craterem laudibus extollens ostendat. Quem Euneus pro lycaone tradiderat ait enim
Ipse decor reliquos toto uincebat in orbe.
Sidonii ingeniis uariis atque arte crearunt.
Attulerantque uiri phoenices.
Multus etiam de Erembis factus est sermo. Longe uerisimilius dixere: qui eos Arabes esse putant
Noster autem Zeno hoc modo scribit.
Aethiopesque adii cum sidoniis arabasque
Scripta quidem cum peruetusta sint: mouenda non sunt. Satius est uocabuli mutationem accusare

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
