# Strabo de situ orbis 103-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103-2

Ast ego tollebar caprifici in uertice summeCui steteram fixus ceu uespertilio, Tolerans inde naufragia: & ab eis rursus interceptus saluus euasit. Vnde Circe mentita est: & sicut hoc sic & illud. Terque die reuomit: pro Bisque die reuomit: cum huiusmodi superlatio ab omnibus usurpetur. Vnde ter beatos: & ter infelices dictitant: & poeta ipse. Ter beati danai: & ter benigna: ter exorabilis. Et terque quaterque beati. Forte aliquis ex loco signum faceret: quod aliquo modo ueritatem sub uelamine dicat. Ad id enim quod bis in utroque diei ac noctis tempore fiat refluxus: magis conuenit: quam ad id quod tanto tempore ter demersa maneant naufragia. Tarde uero reiici cum optaret: & assi dueramus detineretur. Continue specto reuomit dum ex aequore retro Carbasa uel proram: sed spes tardissima uenit: Quando e consilio uircoenae ad fercula, surgit: Atque fori lites diiudicat ordine multas: Tempore in hoc resonans mihi pandit dona charybdis, Cuncta haec: notabilis cuiusdam temporis in

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
