# Strabo de situ orbis 105.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.1

trius: qui quorundam Apollodoro delictorum causa extitit aduersus Cyzicenum Neanthem: ambitiose contradicens. Neanthes enim dixerat: quod argonautae ad Phasin nauigantes: Homeri & caeterorum dictis super nauigatione concordans: Ideae matris sacra apud Cizicum collocarant in ea regione principem Nequanquam uero exploratam lasonis peregrinationem ad Phasin Homerum habuisse: hoc non modo cantatis ab Homero: sed etiam suiipsius dictis repugnat. Homerus enim Achillem: & Lesbum: & alia loca popula tum a Lenno: caeterisque propinque insulis sese continuisse dicit propter lasonis: eiusque filii Eunei cognationem ea tempestate insulae imperium obtinentis. Quoniam igitur pacto id poeta quidem sciuit: quod uel genere uel gente: uel uicinitate: uel quouis modo necessarii fuerat: & Achilles & lason: & non aliunde sane: nisi quod ambos Thessalos fuisse contigerat. Hunc quidem ex lolco: Achillem uero e Pythia achiua. Id autem igno rabat unde euenisset lasoni Thessalo: & lolco existenti: quod is sibi in natali solo successorem & haeredem neminem reliquisset. Filium uero in Lemni ditione constituisset, Peliamque & Peliae filias: & earum praestantissimam: eiusque filium nouerat Eumelum. Quem parit admeto matrona alcestis honora. Quae peliae natas formas superauerat omnis. At lasonis casus & Argo: & argonautas uulgo manifesto: ne audierat quidem. Aetae uero nauigatior nem per Oceanum fingebat nullum ab historia captans exordium. Nam quod nauigatio ad Phasin primum (ut omnes asserunt) fidem habet mittente Pelia: & reditus ipse: & internauigandum: quod insulas occuparit: & quod sicut Vlyssi ac Menelao amplius mediussidius factus est error: hac etiam monstratur & creditur aetate: & ex Ho meri carmine. Etenim Aeea circa Phasin urbs ostenditur: & regionis Colchidis imperium Aeta tenuis se creditur. Et indigetis hoc ipsum gentile nomen illic est. Et Medeam ueneficam extitisse memoriae traditur. Et regionis eius opes: & auri & argenti: & ferri metallis: iustam quandam in ea loca expeditionis sub allegant occasionem. Quo Phryxum antea per mare transmisisse ferunt: & amborum militiae monumen ta extant. Phryxium enim in Colchidis: & hiberiae confinibus est: Et lasonia multis in locis: & Arme niae: & Mediae finitimis ostentantur. Atqui & circa Sinopen: eiusque maritimam oram & Propontidem: & Hellespontum usque Lemnem: complura rerum ab lasone ac Phryxo ea in militia gestarum feruntur indicia. Colchorumque lasonem insectantium usque in Cretam: & Italiam: & Adriam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
