# Strabo de situ orbis 105.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 105.5 to 105.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.5

Quorum nonnulla quoque designat Calli machus. Tunc quidem Aegleten linquens & Anaphen: uicinas Lacedaemoniae There inchoat: & ab Aec ta Cytheo rurius ad antiquam semidei hermionem nauigauit. Tum de Colchis ait. Hi in traiectu Illyrico amissis remigiis apud flauae armoniae anguem oppidum condiderunt. Quod quidem cum e profugis quidam Graecon asseruisset: at eorum lingua Polas nominauit. Quidam maximam Istri parte lasonem annauigasse com memorant. Aliqui autem usque ad sinum adriaticum. Quidam sane per locorum inscitiam. Alii per fluuiu Istrum di cunt: qui ab magno inchoans Istro effunditur in adriam. Haec probabiliter: ac non incredibiliter dicta sunt. Poeta igitur tales nactus occasiones quaedam historicis conuenientia: minimeque discrepantia dicit. In his etiam seruato more suo: & coni fabulas immiscet. Minime autem discrepat: quum aectam nominatim explicat. Et laso nem & argo dicit: & praeter Aeean effingit: & Euneum in Lemno constituit. Et Achilli dilectam facit insulam. Et praeter Medeam Circen ueneficam perniciosi Aetae sororem facit. Adiicit uero fabulose extra per Oceanum occurrentes errores: ea in nauigatione cum suppositis istis illud apte dicatur. Curae existens omnibus argo. Perinde ac cognitis in locis ac pompulosis nauigatione futura. Quod si quemadmodum Scepsius inquit: Mimnermum testem accipiens: domicilium Aetae in oceanum ad orientem faceret. Exterius. laso nem missum a Pelia esse: & pellem reportasse: nulla ratione credibiliter ea ad pellem transmissio di ceretur ad ignotos obscurosque locos: Nec ipsa nauigatio per deserta & inculta peregrinans usque adeo glo riosa: & omnibus curiosa fuisset.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
