# Strabo de situ orbis 106.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 106.9 to 106.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.9

Eu xinum initio ad Byzantium os nequaquam habere, Flumina uero in ipsum irrumpentia uiolenter aperuis se. Deinde aquas in propontidem & Hellespontum excidisse. Idemque in nostrum euenisse mare. Ibi eni ad columnas cum mare amnibus impleretur effractum esse transitum. Equorum effluentia quae coe nosa prius fuerant: patefacta sunt loca. Causam uero affert, Primum quidem quod exterioris & interioris maris aliud fundum & alia sedes ima est. Deinde quia uitta quaedam sub aquis ex europa in Africam protenditur: quasi antea interius & exterius mare unum esset: & fundum esse in ponto bre uissimum. Creticum uero & Siculum & Sardoum pelagus profundum esse uehementer. Amni bus enim plurimis & maximis a septentrione & oriente labentibus: illa limo repleri: & alia profun da manere. Quocirca ponticum mare dulcissimum esse: fluere uero ad locos: ubi magis fundum in clinatur. Videri & pontum ipsum humum alteriorem tollere posse posterius: si tales permaneant fluentiae, Nam & sinistras ponti partes nunc oceano increscere. Salmydessum uidelicet: & ea quae nau tae uocant pectora ad Istrum & Scytharum deserta. Vtique & ipsum Ammonis templum superioribus an nis mari propinquum: ob effluentiam hoc tempore in mediterraneam iacere. Ipsum etiam oraculum cum mare uicinum esset eo celebritatis & notitiae peruenisse iure quidem suspicatur. Tantamque Issicus sinus DyoscuriaCastor Pollux Siccitas ingens

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
