# Strabo de situ orbis 108.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 108.1 to 108.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.1

IAI loci a mari disiunctionem haud sane nominis claritatem & gloriam uerisimiliter hac aetate posse facere. Aegyptum etiam priscis temporibus ad pelusias usque paludes: & montem Casium lacumque Sarboni dem maris inundationibus opertam fuisse. Nunc quoque dum per aegyptum huiusmodi effoditur salse do: etiam sub arena salsa refertae conchyliis foueae reperiuntur: Perinde ac agro maris aquis inunda to, Locus etiam omnis ad Casium & ad scuta (sic enim appellant) palustrem limum habebat: ut maris rubri summum attingeret. Mari autem cedente detectum extitisse: & lacum Sarbonidem mansisse. Inde & hunc effractum & palustrem factum. Similiter & salsi lacus ripas maris magis quam fluminis uideri Iccirco magnam continentis partem quibusdam temporibus inundatam: & rursus detectam extitis se concederes. Eundem in modum inaequale profundum terram nunc totam esse sub mari. Sicut mediusfidius & quae emersit quam incolimus: quae tot permutationes admittit: quod uerbis prosequu tus est Eratosthenes, Eas ob res aduersus Xanthi dicta nihil absurdum profecto proferas. In Stratonem autem dici potest: quod cum multae causae adsint: illis omissis quae non sunt criminatur. Primam etenim inquit cau sam: quod exterioris & interioris maris non idem pauimentum ac fundum est. Ad hoc enim quod al tius tollitur: aut in ima declinat: aut aliquos inundat locos: & ab illis refugit: hanc ipsam minime cau sam esse. Alia uero & alia esse pauimenta: & haec quidem esse humiliora: haec autem eminentiora. Verum ipsa quoque pauimenta nunc quidem in sublime scandere: nunc autem in ima esse deducta. Simulque & pelagus tollere & inclinare. Altius quidem elatum inundare. Pressius uero in pristinum recurrere statum: quod si sic est: opus erit repentino maris incremento inundationem euenire: sicut crescentibus undis & fluuiorum ascensibus interdum altera ex parte aqua infertur: interdum rursus exaugetur. neque uero incremeuta aggerata & repentina fiunt: nec inundationes tempore tanto permanent: nec inordinatae sunt: nec in alterum inundant mare: nec ubi euentus tulit. Reliquum igitur est: ut in pauimentum causa ponatur: aut in eo quod mari subiectum est: aut quod inundat. Immo ue ro quod sub undis est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
