# Strabo de situ orbis 109.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 109.1 to 109.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.1

tionem quampiam esse ferunt: per quam & cadauera: & naufragia unda expellente ad terras extrudun tur. Nec ipsa tantam uim habet reuersio: ut uel defunctum corpus uel lignum uel suber a fluctu reii ciatur in terram. Sic & uicina mari loca subter captante unda ruunt in pelagus. Sic & terram & tur bulentam secum aquam exundare contingit. Et adiuuante simul pondere: priusque ultra in pelagus erumpat onus ad terram inferius defertur. Nam & fluminis uis ipsa quiescit: cum ab ore paulisper fuerit egressa. Hunc igitur in modum pessibile fit ut pelagus omne ab ipsis inchoans littoribus coe num obducat: si assidui amnes affluant. Id obueniret utique si pontum Sardonico pelago profundiorem esse supposuerimus. Quod supermensurata mille passibus prefundissimum esse aiuunt: ut au tor est Posidonius. Talem igitur causarum ratiocinationem quidem minus admitteret. Ex manifestioribus & quotidie quodam modo perspectis potius applicandus est sermo. Nam diluuia & ter rarum motus: & exhalationes & tumescentiae mersae mari telluris sublime tollunt mare. Illud autem subsidentiae humile reddunt. Haud enim laminae fluitantes quidem: aut pusillae quaedam insulae sur sum afferri ualent. magnae uero nequaquam neque insulae quidem. Continentes autem terrae minime. Similiter & commixtiones & paruae & magnae fiant. Siquidem locorum hiatus & absorbitio nes domiciliorum: quemadmodum Burae & Bizonae: aliarumque plurium ex terraemotu factas fuis se perhibent. Et Siciliam nihil magis quam abscisum ab Italia fragmenntum esse putaret aliquis. Vel ab etnae incendio: e fundo reiectam conniunctam permansisse. Sicut etiam Lipareorum insulas atque Pi thecusas. Is uero adeo iocundus est: ut cum mathemaricus non sit: nec Archimedis opinionem tofirmet. Ille enim in libro de iis quae uehuntur ait: ετοio μερi τον οχουμένων Cuiuslibet humidi mo do constet: & permaneat superficiem esse rotundam & sphaeticam: cum phaera idem cum terra ce trum habeat. Hanc omnes admittunt opinionem: qui mathematica modo aliquo attingerunt. Ille uero mare interius: & si unum sit (ut asserit) sub una superficie constructum esse non aestimat: sed nec etiam propinquis in locis. Et talis inscitiae testes facit nonnullos architectos: cum Mathematici architectonicam portionem esse quandam Mathematicae declarent.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
