# Strabo de situ orbis 109

Strabo, Strabo de situ orbis, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109

Id autem perstanti in littore indicat fluctuatio: pariter enim pedes aluunt & nudantur: & rur sus aluuntur: & istud assidue: & fluctui superincurrit quoque unda: & si tranquillum sit uim quandam maiorem habet: ut omnia aliena eiiciat in terram magnum indicium est e mari alga per multa in littus proiecta: hoc magis spirante uento contingit. Caeterum & in malicia & terraestribus flatibus, nihil eni minus fluctus ipse in terram fertur contra reflante uento, sicuti proprio quodam maris motu cum eo pa riter agitato. Tale & istud est. Fluctus in extremis curuans attollitur altus: Sordentemque uomit spumam, & illud: Littora iam reboant: foras eructatur aquae uis: Igitur ipse undarum impetus ad aliena propulsanda uim quandam habet., Et hanc maris purga

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
