# Strabo de situ orbis 110.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 110.5 to 110.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.5

Ex signis uero quibus supicamur locum aliquo tempore maritimum extitisse: & delphinum inscriptio: de Cyreneis spectatori bus extitit. Conceditque de latitudine fundi: simul & altius mare creuisse: quod proxima oraculo lo ca demersit: a mari distantia ultra tria stadiorum milia. Neque concidit tantam altitudinem: ut Pharum toram: & complures aegypti oras operuerit: perinde ac tanta sublimitas ad haec demergenda non satis extiterit. Cumque dixerit quod si mare nostrum in tantum esset expletum priusquae columnarum diruptio fieret: quantum dixit Eratosthenes oportere: & Africam uniuersam: & per multam Europae partem: atque Asiae submersam esse. Subinfert quod Pontus ad loca quaedam cum Adriatico pariter conflueret: tanquam Istro ab uicinis Ponto locis diuiso: & in utrumque mare defluente propter ipsius loci situm. At Ister a propinquis Ponto partibus nequaquam habet originem. Sed contra a montibus supra Adriaticum. Neque in utrumque mare defluit. Verum in Pontum duntaxat: & in ipsis solum diuiditur ostiis. Communem is quidem cu non nullis ante illum ignorantiam istam ignorauit: qui fluuium quendam Istro cognominem esse arbitrati sunt: qui ab eo diuisus irrumpat in Adriam: a quo & natio Istra per quam defertur appellationem assumpsit: Et lasonem a Colchis reuertentem hac nauigationem fecisse. Per mutationum uero talium nulla sit admiratio. Inundationum taliumque Casium causas esse diximus: ut circa Siciliam & aeolias insulas & Pithecusas dictum est. Dignum est & alia complura apponere: quae reliquis in locis similia his sunt fue runtque. Huius enim generis exempla ante oculos coniunctim posita praesentem sedare stuporem poterunt. Si autem ueritas sensum perturbat rerum natura contingentium imperitiam: & uitae totius demon strat, Quemadmodum siquis adiacentes Therae & Therasiae insulas inter Cretam & Cyrenas transeum tibus constitutas dixerit: quarum Thera inter Cyrenas urbes primaria est. Aegyptumque & per multas ejus generis Graetiae partes. Namque inter Theram & Therasiam e pelago prorupere flammae: quae per dies quattuor mare totum aestuans: atque ardens reddiderunt. Tum educta altius sensim uelut machi nis insula: & ex fluitantibus terris composita exhalauerunt: quae duodecim stadiorum circuitum conti net. Inde cessante casu.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
