# Strabo de situ orbis 110.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 110.9 to 110.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.9

Tum imperantes mari Rhodii primum capta siducia ad locum nauigantes templum tutori Neptuno in insula aedificarunt. In Phoenice quoque facto terraemotu oppidum super sidonem situm absorptum fuisse. Posidonius autor est: & Sidonis dimidietatem ferme corruisse non uno quidem ictu, Vnde non magnam mortalium perniciem factam esse. Idem in Syriam totam extentum est malum At uero mediocriter penetrauit: & in insulas quasdam Cycladas & in Euboeam: adeo ut Arethusae qui in Chalcide fons est occaecatus fuerit ortus: Permultis post diebus alio scaturisse ore: nec ante con quassari desiuisse multas insulae partes: quam in Lelanto campo aperto telluris hiatu ignitum fluuium euomuerit. Cum multa sint aute: quae tales conductus efficiant: satis erit ea quae a scepsio Demetrio proprie congregantur apponere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
