# Strabo de situ orbis 111.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 111.5 to 111.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/111.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/111.5

lonque de Euboea inquit: quod uel tenuis Euripi tempestas Satyrensium in Euboea agrum ad Omphalem a Boetiae littore segrengauit: cum apud Cretam fretum appellatum abscinderet. Demetrius uero Callatianus terraemotus uniuersae graeciae explicans: & Lichades insulas: & magnam Cenei partem demersas inquit: & aquas inde calidas in Edepso: & ad Thermopy las triduo retentas rursus effluxisse. In Edepso & aliis in urbibus fontes erupisse: Moenia Orei quae ad mare pertinent simul & septingentas corruisse domos. Magnam echini: & Phalarorum: & Hera cliae & Thrachinis partem cecidisse. Phalari uero muros a fundamentis solo aequatos: Idem & Larien sibus & Larieis obtigit. Scarphiamque ab imis fundamentis humi deiectam septingentis ac mille ne minus corporibus oppressis. Thronisque supra dimidium horum numerum. Fluctus quidem trifariam elatus est: partim in Scaphin & Thronium: partim ad Thermophilas: partim in campum usc ad Phocidis lauretum. Amnesque a fontibus ad dies quosdam exaruisse. Sperchium alueo mutato uias nauigiis meabiles fecisse. Boagrium per aliam decurisse uallem. Alopenque & Cynum & Opontem multis in partibus detrimentis affectas. Oeum paulo superius situm castellum totum subuersum es se. Elatiae murum magna ex parte discissum. Ad Algonum cum Thesmoforia celebrarentur: quiqu ac uiginti uirgines cum in turrim concurissent ilimeniorum spectaculo ruente turri in pelagus & ipsas decidisse, Mediam quoque Atalante partem ad Euboeam nauigantibus transitum praebuisse ob factam in

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
