# Strabo de situ orbis 111

Strabo, Strabo de situ orbis, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/111

Admirari autem non sinit: si hoc tpe frigindarum quidem fons aquarum permanet: calidarum uero nusquam perspicia tur. Causa.n.dicere oportet inquit: calidae aquae exclusionem. Dicta quoque ad haec ad Denocle menoria repetit qui ingentes quosdam olim circa Lydiam & loniam usque Troadem factos terraemotus scribit, A quibus & uici sunt absorpti. Et Sypelus submersa regnante Tantalo. Et e paludibus lacus facti. Et troiam flu ctibus immersam. Pharusque aegypti quae olim erat in pelago: nunc certo quodammodo peninsula facta est. Similiter Tyrus & Clazomene. Et nos cum apud Alexandriam aegypti peregrinaremur: ela tum altius pelagus circa Pelusium & Casium montem: sic terram immersit ut montem in insulae formam fecerit. Et uia quae praeter Casium ducit in Phoenicem nauigaretur, nihil igitur mirandum si quandoque mediatellus: idest Isthmus uel sedem inferiorem capiens: quae aegyptium mare a rubro ma ri separatur: porthmon: idest medias in terris aquas manifestat: & in unum confluere faciet mare exte rius cum interiore: sicut in angustiis ad herculeas columnas obtigit. Nonnulla huius generis in ipsi us tractatus exordio dicta sunt: quibus (ita enim oportet) unum sub aspectum collatis parandus est ualidus ad credendum animus: & de naturae operibus: & de reliquis aliter factis permutationibus Sicuti Piraeum aliquando insulae formam tenuisse: & quia transitus littoris erat: id nomen uendical se dicit. Contra Leucadem superioribus annis littus extitisse: quum Isthmum Corinthii abscidissent Ea insula effecta est De ista Laerten dixisse aiunt. Munitam solus ut caepi neriton urbem: Littus erat terrae. Hoc quidem in loco manufractae excisiones extiterunt: Alibi uero exaggerationes: aut iuncte pon

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
