# Strabo de situ orbis 114.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 114.9 to 114.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/114.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/114.9

Inuicem enim opponum tur orientales extremitates orientalibus. Et quae ab occasu similiter occiduis. Et quae ab oriente inter se propinquae sunt usque ad prospectum Cantium & Rheni excursiones. Ille autem supra uiginti milia insulae longitudinem iudicat & Cantium a Gallia distare dierum quorundam nauigationem: & de Ostideis & trans Rhenum usque ad Scythiam omnia mentis est. Qui igitur de cognitis usque adeo locis, mentitus est: uix quidem de ignotis unicuique uera proferre ualeat. Hipparchus & reliqui eundem per Borysthenem: & per Britanniam parallelum esse arbitrantur ea ratione: quia Byzatii parallelus & Massiliae ad unguem par sit. Nam ipsam rationem esse lineae in Massilia ad umbram di xit. Eandem & Hipparchus ad similis nominis tempus inuenisse Byzantii refert. EMassilia uero ad mediam Britanniam non ultra quinque stad.milia sunt. Atenim e media Britannia non plus quattu or milibus progrediens: alio quodam modo habitabile reperies. Hoc autem esset circa Iberniam: ut ultra ea ad qui Thulem elongat: haud amplius habitabilia sint. Qua uero coniectura dicat spacium quod est a Thule usque Borysthenen undecim milium & quingentum non uideo. Aberrans autem in latitudi ne: & male coniectasse de longitudine coactus est. Quandoquidem cognita longitudo: plusquam cognita la titudo dimidio est. Consentiunt etiam posteriores: & ex aliis doctrinam praestantissimi ab extremis inquam Indiae ad extrema Hispaniae circuli aethyopum usque ad Iberniae circulum. Terminans uero dictam lati tudinem ab nouissimis aethyopum usque ad Thulen plus extendit iam longitudinem: ut plusquam dimidiam eam efficiat dicta latitudine.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
