# Strabo de situ orbis 117.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 117.1 to 117.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.1

Graecos & Barbaros: & qui Alexandrum commune faciebant: ut Graecis quidem sicut amitis: Barba ris autem sicut hostibus uteretur. Satius esse inquit haec uirtute atque malitia diuidi. Complures enim Graecos malos esse & barbaros urbanos: sicut Indos: & Arianos Romanos etiam & Carthaginenses Respublicas permirifice tractantes. Quapropter Alexandrum neglectis monitoribus: quod licuit ui ros spectatos acceptos habuisse. Eosque beneficiis ornasse: sicut ob quicquam aliud hoc modo diuidentibus: & alios in uituperio: alios in laude ponentibus. Vel quia per illos uincit aequitas & Respublica & disciplina: & studiorum coniunctio, Per alios uero contraria: & Alexander igitur non neglectis mo nitoribus: sed sententiam mentemque suscipiens. quae quidem consequebantur non contraria faciebat scribentium cogitationes anidmaduertens. Ommentario secundo haec insunt. Proponens ad uerbum Eratosthenis dicta diiudicat & arguit quaecunque non recte dicta uel diuisa uel descripta sunt. Complura Hipparchi meminit reprehendens. In fine preciosa expositio: & quodammodo sub unum aspectum tractatus uniuersus de orbis situ: seu cognitione Geogrophica. N tertio de terrae descriptione tabulam de orbis situ instituens. Linea quadam ab oc casu ad ortum bifariam dispertitur: Parallelo: linea aequinoctiali. Ab occasu quidem eius terminos columnas locat herculeas. Ad ortum uero summos & extremos montes: qui Indiae latus & septentrionem terminant. Describit autem lineam a columnis per fretum. Mol Siculum extremitates meridianas: & peloponensi: & atticae usque Rhodum & sinum Issicum hucusque per mare & adiacentes continentes praedictam lineam esse dicit. Etin.totum mare nostrum usque in Ciliciam: sic in longum protendi, postmodum recte quodam modo eiici ad omnia tauri montana usque in Indiam. Taurum enimque recte a columnis mari extensum bifariam in longum to tam diuidere Asiam. Vnam quidem eius partem in Boream: reliquam uero in austrum facientem ut & ipsum similiter in riparum parallelo: & a columnis hucusque mare locari contingat. Haec aeloquu tus priscam de terrae descriptione tabulam emendari oportere putat. Secundum ipsum enim mon tium ab oriente partes ad septentrionem uariare: simul & Indicam ad septentrionem magis trahi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
